Latin
PROPOSITIO XIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 15
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est Planetas paulo ce lerius in quibusdam suarum Orbitarum punctis, etiam respectu Solis, progredi quam in aliis, ut infra dicetur; sed differentia adeo est parva, ut hic sit negligenda: Sed &tum Planetae sunt Soli propiores (nam eorum Orbitae non sunt circuli Soli concentrici) &eorum Motus ita attemperatur, ut Areae à radiis ad Solem ductis descriptae aequabiliter augeantur; ut in decursu patebit. Et igitur Vires, quibus à motu rectilineo retrahuntur Planetae, &in Orbitis suis retinentur, tendunt versus Solem.