# Astronomiae physicae et geometricae elementa 15-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/15-2

PROPOSITIO XIV. TIces quibus Cometae in Trajectoriis suis (si hae sint Curvilineae) retinentur, non tendunt versus Terram, sed versus Solem. Si enim Cometarum Trajectoriae Rectae sunt, nullis urgentur illi Viribus ad punctum extra Rectas istas positum tendentibus; quippe quibus à motu rectilineo retraherentur, & Orbes curvilineos describere cogerentur, per Prop. XI. Si vero Cometarum Trajectoriae Curvae sunt, tamen Vis, quâ Cometa quivis in ista Curva retinetur, versus Terram non dirigitur; quia Tellus extra Trajectoriae planum plerumque reperitur; & praeterea, Terrae respectu, nunc progreditur Cometa, nunc regreditur, & Areas proinde per Radios ad Terram ductos describit Temporibus minime proportionales: Respectu vero Solis in omnium Trajectoriarum planis positi, semper in easdem partes tendit Cometa, & quidem quo Soli vicinior, eo velocius; ita ut Area à Radio ad Solem ducto descripta aequabiliter, instar Temporis, augeatur: Unde ex Prop. XII. constat propositum. SECTIO III. De Ordine, Distantiis & Periodis Planetarum secundariorum circa primarios revolventium, & horum Phaenomenis; deque Directione Virium, quibus isti in Orbitis suis retinentur. PROPOSITIO XV. Rdinem & Motuum Periodos Planetarum Secundariorum, sive Satellitum circa proprios Primarios, & illorum ab hisce Distantias exponere. Ll, q E sex Planetis primariis, qui circa Solem revolvuntur, tres tantum sunt (quantum observatione adhuc certo constat) Satellitio donati; nimirum circa quos alii rursus Planetae (qui propterea Secundarii appellantur) revolvuntur. Circa Tellurem unus, scil. Luna, diebus 27; fere Periodum suam absolvens, & Telluris semidiametris circiter 60 à Tellure distans Circa Jovem quatuor: quorum intimus revolvitur die 13 ad Distantiam 53 semidiametrorum Jovis à centro ejusdem; secundus revolvitur spatio 3; dierum, ad Distantiam semidiametrorum 9; tertius spatio 71 dierum, ad Distantiam 14; semidiametrorum; quartus denique & extimus revolvitur circa Jovem spatio 16? dierum, distans ab ejus centro semidiametris 25; Jovis.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
