# Astronomiae physicae et geometricae elementa 15

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/15

Verum quidem est Planetas paulo ce lerius in quibusdam suarum Orbitarum punctis, etiam respectu Solis, progredi quam in aliis, ut infra dicetur; sed differentia adeo est parva, ut hic sit negligenda: Sed & tum Planetae sunt Soli propiores (nam eorum Orbitae non sunt circuli Soli concentrici) & eorum Motus ita attemperatur, ut Areae à radiis ad Solem ductis descriptae aequabiliter augeantur; ut in decursu patebit. Et igitur Vires, quibus à motu rectilineo retrahuntur Planetae, & in Orbitis suis retinentur, tendunt versus Solem.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
