Latin
PROPOSITIO XIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 151
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quoniam Globus hic ipsaque Tellus sunt Figurae similes, similiterque positae; similiter etiam illustrantur à Sole, cujus distantia immensa pro infinita habetur. Locus vero ille, qui polus est circuli per confinia lucis &umbrae signati, ipse est cui Sol perpendiculariter imminet, &qui mechanice facile determinatur, quaerendo locum, ubi styli superficiei globi normaliter insistentis umbra nulla est, sive in ipsum styli pedem incidit. Si vero eadem desiderentur cum Sol non splendet, quaeratur (per Probl. praec. )Meridianus locorum ubi tum est meridies, &in hoc Meridiano sume Terrae Locum, cujus eadem est &versus eundem Polum latitudo, atque Solis declinatio tum temporis; erit hic ipse Locus cui Sol normaliter imminet, qui si in vertice ponatur, Horizon ostendet confinia lucis &umbrae, sive Loca omnia, quibus Sol in Horizonte videtur: ex quibus facile distinguuntur ii quibus Sol oritur, ab illis quibus occidit. 15. Sciotericum Horizontale dato loco congruum ope Globi construere. Componatur Globus (ut saepe supra) ad Loci latitudinem &Mundi cardines: Si praeter Meridianum alii undecim Horarii circuli (hoc est, 24 Horarii Semicirculi) extra Globum immobiles circumstarent, &Globus omnis diaphanus esset praeter Axem circa quem revolvitur; patet Solem in Meridiano positum Axis umbram in alteram Meridiani semissem projicere, &Solem in circulo Horae primae post meridiem constitutum opaci- Axis umbram in circulum Horae primae post mediam noctem similiter projicere, alteram nempe ejusdem Horarii circuli medietatem ultra Polos; &sic in caeteris Horariis accidere. Si praeterea concipiatur planum Horizontale Axis umbram in se projectam reflectendo ostendere cum Sol in Meridiano consistit, Axis umbra in Horizontale planum projecta erit in parte ea communis sectionis Meridiani &Horizontis, quae ultra centrum est; hoc est, in recta jungente centrum cum puncto intersectionis Meridiani &Horizontis: cum Sol ad circulum Horae primae pervenit, umbra opaci Axis in Horizontale planum projecta erit pars ea communis sectionis circuli Horae primae cum Horizontali plano, quae ultra centrum jacet, sive quae conjungit centrum cum communi intersectione circuli Horae primae post mediam noctem; quaeque adeo cum linea Horae duodecimae sive Meridiana angulum comprehendit, quem metitur arcus Horizontis interceptus inter Meridianum &circulum Horae primae post meridiem aut mediam noctem. Eodemque modo Sol, in circulo Horae secundae post meridiem positus, umbram Axis super Horizontale planum projicit in rectam jungentem centrum &intersectionem circuli Horae secundae post mediam noctem &Horizontis; quaeque proinde cum linea Meridiana angulum comprehendit, cujus mensura est Horizontis arcus inter Meridianum &circulum Horae secundae comprehensus: atque similiter in reliquis lineis Horariis super Horizontale planum, earum quaelibet cum linea Meridiana comprehendit angulum, cujus mensura est Horizontis arcus inter Meridianum &ejusdem Horae circulum interceptus.