# Astronomiae physicae et geometricae elementa 154

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/154

Unde, Sole in aestivo Solstitio existente, ita ducendus est in plano Horizontali circulus, ut Gnomonis umbrae extremitas in illum incidat, cum Sol elevationem multum, Azimuthum parum mutat; adeoque plures concentrici circuli ducendi sunt, ut commodior eligatur. Ad Lineam Meridianam determinandam, ad quam instrumenta perfectiora sunt collocanda, saepius repetenda esset haec praxis, & aliae adhibendae, quas apud Auctores passim videre licet, & quilibet per se facile excogitabit: quod & de aliis quibusvis observationibus intelligendum est, quae fundamentales sunt, quibusque aliae longâ serie superstruuntur. Gnomonum, praecipue altiorum, alii sunt commodissimi in observando usus: loco tamen extremitatis opacae commode adhibetur, in aedificio magno, foramen radios Solis intra tectum transmittens; ut in Templo S´ Petronii Bononiae à Cl. D. Cassini factum est.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
