# Astronomiae physicae et geometricae elementa 155

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/155

Inventâ Altitudine Poli, Altitudo Aequatoris sive HE arcus Meridiani inter Horizontem HO & Aequatorem EO interceptus determinatur; est enim prioris complementum ad circuli quadrantem: Nam quia HZO est semicirculus, & FE quadrans, erunt PO & HE simul quadranti aequales. Determinatur igitur Aequatoris situs respectu Horizontis dati HO: Illum enim intersecat in punctis veri Ortûs & Occasus, quae per rectam signantur Meridianae lineae (Prop. praeced. inventae) normalem; ejusque planum inclinatur ad planum Horizontis angulo, cujus mensura est arcus HE modo inventus. gei 2.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
