Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 156
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil hic sse observationum praxi &instrumentorum constructione addimus, in quibus horum praecipua difficultas consistit: Artificem enim in Geometria Practica, Mechanicis &Opticis versatissimum supponimus. Patet vero cuivis Fixarum loca determinaturo commodissimum fore, si Quadrantem aut potius Semicirculum in Meridiani plano prorsus immotum, &in gradus horumque partes secundum artem divisum habeat, super cujus centrum index Pinnacidiis Telescopicis instructus movetur, ut Syderis cujusvis Altitudo Meridiana prompte mensuretur, cum ad Meridiani planum appellit: haec enim Declinationis Syderum observatio in Fixarum locis restituendis praecipua est.