# Astronomiae physicae et geometricae elementa 156-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/156-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/156-2

COROLLARIUM. Sicut ex datis Elevatione Poli vel Aequatoris & Altitudine Syderis Meridiana ejus Syderis Declinatio invenitur, ita è converso, ex datis Syderis Altitudine Meridiana & Declinatione, Aequatoris vel Poli Elevatio habetur. In quadrante enim ZEH, summa vel differentia ipsarum HG, EG dat Aequatoris elevationem HE. In quadrante vero ZP O, summa vel differentia ipsarum OS & PS exhibet altitudinem Poli. PROPOSITIO XIX. INclinationem Eclipticae ad Aequatorem, sive Eclipticae Obliquitatem observare, ejusque ac proinde Colurorum, Tropicorum & Polarium situm respectu Aequatoris determinare. Quotidie circa Solstitium utrumvis observetur (per praeced.) Solis Declinatio: Haec, ubi maxima, ipsa est Eclipticae Obliquitas quaesita. Quoniam enim Ecliptica est ipsa via Solis, quanta est Solis declinatio maxima, tanta etiam est ipsius Eclipticae; unde obser vatâ illâ, simul observatur & haec. Q. E. F. Verum cum, ex praxi praecedente, Syderis Declinatio observari nequeat, nisi cum Sydus istud est in Meridiano; si contingat Solstitium celebrari, Sole in Observatoris Meridiano non existente, (quod certe plerumque fiet,) paululum aberrabitur: hoc autem tantillum est, ut sit merito negligendum Praecipimus enim quovis meridie Declinationem inquirere; adeoque aberratio maxima est cum Solstitium mediâ nocte celebratur; nempe temporis puncto à meridie remotissimo. Error igitur cum maximus est, tantus erit, quanto Solis Declinatio 12 horis ante aut post Solstitium deficit ab ejus Declinatione maxima: hic autem defectus ad quatuor minuta fecunda non ascendit; cum tamen ipsa Obliquitas intra minutum primum aut etiam duo ab Artificibus nondum sit definita. E Solstitiis eligendum erit illud, in quo Sol commodissime observari pobg. in regionibus hisce prope Polum terit absque erroris periculo septentrionalem Solstitium aestivum, quoniam Sol in Solstitio hyberno ipso meridie refractionum periculis non caret; quae res in hujusmodi observatione maximi est momenti. Dantur & habitationes, ubi ad Obliquitatem Eclipticae inquirendam consultum fit altitudinem Meridianam Solis, in uno Solstitiorum positi, subducere ex ejusdem altitudine Meridiana in altero Solstitio, si Sol in utroque casu sit ab eadem verticis parte; sed si ad diversas, ex posterioris Meridianae altitudinis complemento ad semicirculum, ut relinquatur distantia Tropicorum, cujus semissis est ipsa Obliquitas quaesita.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
