# Astronomiae physicae et geometricae elementa 156

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/156

Nihil hic sse observationum praxi & instrumentorum constructione addimus, in quibus horum praecipua difficultas consistit: Artificem enim in Geometria Practica, Mechanicis & Opticis versatissimum supponimus. Patet vero cuivis Fixarum loca determinaturo commodissimum fore, si Quadrantem aut potius Semicirculum in Meridiani plano prorsus immotum, & in gradus horumque partes secundum artem divisum habeat, super cujus centrum index Pinnacidiis Telescopicis instructus movetur, ut Syderis cujusvis Altitudo Meridiana prompte mensuretur, cum ad Meridiani planum appellit: haec enim Declinationis Syderum observatio in Fixarum locis restituendis praecipua est.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
