# Astronomiae physicae et geometricae elementa 165

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/165

In triangulo SZP, dantur ZP latus, complementum elevationis Poli OP; Zs latus, complementum altitudinis Stellae SA; & angulus SZP, quem mensurat arcus AO ex Azimutho datus: Invenitur igitur latus PS, complementum arcûs RS Stellae Declinationis quaesitae; & etiam angulus ZPS, & proinde ejus mensura, nempe arcus ER. Sed ex data Hora datur arcus Aequatoris interceptus inter Meridianum & circulum Declinationis per Solem traductum; horum ergo arcuum datorum dantur summa & differentia. Haec autem summa, si Sol & Stella fuerint ad diversa Meridiani latera; vel differentia, si ad idem, est differentia Ascensionum Rectarum Solis & Stellae. Et ex dato Solis loco datur ejus Ascensio Recta, (per Prop. xX;) quare innotescit etiam Stellae Ascensio Recta quaesita.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
