Latin
PROPOSITIO XXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 166
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, in triangulo ASB, datis omnibus lateribus; nempe SA, SB, distantiis Stellae s à duabus A &B, &prius invento AB, reperietur angulus ABS; adeoque SBP, hujus &prius inventi PBA intervallum: &tandem in triangulo SBP, datis duobus lateribus BP, BS, cum angulo ab illis comprehenso SBP, invenietur PS, &consequenter ejus complementum ES, nempe Syderis s Latitudo; &angulus BPS, hujusque mensura DE, differentia nempe Longitudinum Stellarum B &S, addenda Longitudini Stellae B ut fiat Longitudo Stellae s, si PSE sit orientalior quam PBD; subtrahenda vero, si occidentalior. Alii sunt hujus Problematis casus pro vario situ punctorum A &S, sed qui omnes similiter solvuntur. Eodemque prorsus modo, si detur situs Stellarum A &B respectu alterius cujusvis circuli, Aequatoris ex gr. hoc est, si dentur earum Ascensiones Rectae &Declinationes, &Distantia tertiae s ab utraque; dabitur etiam hujus situs respectu ejusdem circuli. Atque haec in Tellure fiunt similiter.