# Astronomiae physicae et geometricae elementa 166-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/166-2

PROPOSITIO XXIX. Ixarum Catalogum condendi modum describere; praecipuos ejus Conditores, methodosque, quibus sunt usi, indicare, & Globum Coelestem construere. Cujusque Asterismi Stellae singulae pro loco, quem quaevis in Asterismo obtinet, ordine describantur; & è regione cujusvis, ejus Longitudo & Latitudo per Prop. XXVII. inventae adscribantur, atque postea ejus Magnitudo notetur. Si plures fuerint in eadem disterismi parte (capite ex gr. vel manu) Stellae, in descriptione stinguantur in borealiores & australiores, & in praecedentes, medias & sequentes; ubi illae praecedentes ab Auctoribus Ptolemaei um secutis vocantur, quae ad occidentem sitae sunt; sive quae Zodiaci partes praecedentes i e. initio Arietis viciniores obtinent; hoc est, quae in motu diurno praecedunt: A quibusdam etiam distinguuntur per literas alphabeti adscriptas. Si Stella notabilis in Asterismo occurrit, quae singulari nomine indigitatur, nomen hocce etiam apponitur; ut Arcturus in Boote, Regulus in Leone, Sirius in Cane, &c. Post Stellas cuique Asterismo proprias adjiciuntur & informes circa eundem, similiter per viciniam hujus vel illius partis (cui sc. adstant) descriptae, cum cujusque Longitudine, Latitudine & Magnitudine Primus, qui Fixas omnes in Catalogum reducere, earumque loca determinare est aggressus, fuit Hipparchus Rhodius annis ante Christum circiter 120, ex Plinii sententia ausus rem etiam Deo improbam, adnumerare posteris Stellas & Sydera ad normam expangere. Ex Ptolemaeo tamen constat Tymocharidem & Aristyllum plurimas circa hanc rem observationes, 180 annis ante Hipparchum factas, reliquisse.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
