# Astronomiae physicae et geometricae elementa 167

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/167

Menelaus item Geometra anno Trajani primo quaedam de Fixarum locis observavit Romae. Post hos Claudius Ptolemaeus, circa annum à nato Christo 140, nonnulla de Fixarum progressione in consequentia animadvertere ac literis mandare aggressus est; Hipparchico tamen circa earum ad invicem quoad longum & latum collocationem retento abaco, qui ad Fixas 1026 ascendit. Neque praeter ea, quae à Ptolemaeo sunt consignata, Veterum observata amplius exstant. Idem quoque fecit Albategnius Syrus circa annum Christi 880: nam in Libro quem inscripsit de Scientia Stellarum, Cap. LII. pag. 202. ait se I1 gradus & dimidium & tertiam partem addidisse locis, in quibus, in Ptolemaei Libro, eas scriptas invenit. Neque etiam Persae Astronomi aut Alphonsini, neque illis recentior Copernicus omnes Fixas observarunt, sed Hipparchico Catalogo acquieverunt, additâ solummodo in respectivis Catalogis portione motionis in omnibus interea factae; de qua inferius. Copernicus interim Stellarum omnium Longitudines numerat à duarum in Arietis Cornu Praecedente, quam Omnium Primam vocat; quaeque proinde omni aevo sunt eaedem, dum Primae hujus Longitudo ab Aequinoctii puncto indies augetur. Hi omnes ad Stellarum loca determinanda Armillarem Sphaeram, vel ejus partem (quam Astrolabium dixerunt) utplurimum adhibuerunt. Ejus descriptionem vide Cap. 1. Lib. V. Magnae Constructionis. Hoc enim instrumento ad Mundi cardines & Loci Latitudinem composito, Armillam Eclipticam referentem de Die ope radiorum Solis (cujus locum ex ejus Theoria notum habebant) in eum componebant situm, quem tum Horizontis istius respectu Ecliptica obtinebat, & Lunae locum in Ecliptica, ope circuli Latitudinis in Astrolabio mobilis, exinde observabant. Nocte deinde insequente, mediante Lunâ, (pro cujus motu interea facto locum prius inventum corrigebant,) Armillam illam Zodiacalem in situm isti temporis puncto congruum (quemadmodum prius mediante Sole) componebant, unde cujusvis Stellae longitudinem secundum Eclipticam numeratam observabant, sicut prius Lunae Longitudinem interdiu observassent (per mobilem Latitudinis circulum collimando) ejusque Latitudinem ope pinnacidii in dicto circulo itidem mobilis. Hunc observandi modum plene descriptum videre licet Cap. 4. Lib. VII. Magnae Constructionis Ptolemaei, & Cap. 14. Lib. II. Copernici de Revolut. Quàmvis Veteres Lunam credidere prorsus necessariam ad Stellarum loca respectu Aequinoctialium & Solstitialium punctorum definienda, & cum iis sagacissimus Copernicus Cap. 14. Lib. II. sic loquatur; Etenim sine ipsa non erat modus locis Stellarum comprehendendis, utpote quae ex omnibus sola Diei & Noctis sit particeps; nihilominus Hieronymus Cardanus, in Libro quem inscribit Supplemeutum Almanach, (postquam monuit Fixas ad Lunam comparandas esse tempore Eclipseos Lunaris, quia locus Lunae Solis respectu est tum temporis optime perspectus, quippe oppositus,) Veneris Stellam in hoc negotio Lunae feliciter substituit, quippe diei & noctis etiam participem, cujusque alia etiam sunt commoda, Schol. Prop. XXV. exposita.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
