Latin
PROPOSITIO XVI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
suam describens. Hujus tamen Orbitae Lunaris planum cum Eclipticae plano non congruit, sed ad illud inclinatur angulo circiter 5 graduum; horumque planorum communis intersectio est recta s V; punctaque &γ, ubi Orbita Lunaris Eclipticae planum intersecat, vocantur Nodi Lunae; sicut prius dictum est, cum de primariis ageretur. Adeo ut concipienda sit Orbita Lunaris dimidiâ sui parte R A V ad Boream exstare supra planum Ec ipticae sive hujus schematis, alterâ ver OSKV infra idem deprimi ad Austrum; quae etiam est ratio cur Elliptica delineatur. Nodorum alter s, (nempe quo Luna, superatâ Eclipticâ, ad Boream ascendit,) dicitur Caput λευ Draconis; alter vero s Cauda Draconis. Nodorum Linea so V non eundem semper ser vat situm, sed ita movetur motu angulari, ut Nodi regrediantur; nempe S per G. F, &c. &So per C, B, &c. contra Signorum seriem; circulumque spatio 19 annorum fere compleant. Ex quibus constat Lunam nunquam in Ecliptica reperiri, praeterquam bis in revolutione sua menstrua, cum est in Nodo s vel γ: reliquo tempore Luna ab Ecliptica deviat in latum; ejusque Latitudo mensuratur per angulum, quo (per def. V. Elem. XI.) recta centrum Lunae &oculum conjungens inclinatur ad Eclipticae planum; prorsus ut de primariis dictum est Prop. V. &VIII. Praeterea, cum Luna (instar ipsorum primariorum) sit corpus Sphaericum, Scabrum &Opacum, radios Solis in se incidentes reflectens; patet ejus medietatem Soli obversam illustrari, aversam vero obscuram manere. Sed Lunae hemisphaerium Telluri obversum ab observatore Telluris incola solum poterit videri. Et igitur Lunae variae erunt Phases pro varia habitudine hemisphaerii ejus illustrati ad hemisphaerium Telluri obversum; sicut Prop. VI. (in casu simili) de inferioribus est ostensum.