Latin
PROPOSITIO XXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 171
Unproofread scanNot analysed yet
Bayerum, quia in Uranometria contrarium molitus est, incogitato animo Sydera omnia invertere dicit Hevelius; &quod per ejus Figuras nihil amplius praestant, quam quod totum Coeleste negotium perturbent, &quod omnes Stellae, quae in Globis ad sinistram sunt constitutae, ad dextram appareant. Firmamenti ab Hevelio editi ope Globi Coelestis Constructio longe erit facilior, quia Asterismorum Figurae in illo apte sunt delineatae, cum Via Lactea ejusque quasi rivis diversis. Fixarum vero Catalogum longe omnium amplissimum expectare jubent Clariss. D. Flamstedii Observationes, per plures annos instrumentis magnis fimul &commodis in hunc finem institutae