# Astronomiae physicae et geometricae elementa 171-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/171-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/171-2

PROPOSITIO XXX. MUtationes aliquas notabiliores inter Fixas recensere. Jam olim Hipparchi aevo Stella Nova inter Fixas apparuit. Atque haec, teste Plinio, in causa fuit cur Hipparchus aggressus sit annumerare posteris Stellas, Syderaque ad normam expangere, organis excogitatis, per quae singulorum loca & magnitudines signaret; ut facile ex eo discerni posset, non modo an obirent nascerenturve, sed an omnino aliquae transirent moverenturve: item an crescerent minuerenturve, Coelo in haereditate cunctis relicto. Et quamvis non pauciores quam sex Stellas Novas tempore medias inter hanc & celebrem illam, quae in Cassiopeia Anno 1572 apparuit, numeret Ricciolus; cum tamen vel vix omnino vel ab imperitis sunt observatae, de iis nihil fere dicendum restat. Nova haec in Cassiopeia, maximarum in Coelo aemula, primo apparuit circa initium Novembris Anni 1572, duravitque usque ad Martium Anni 1574. Haec non secus atque Hipparchaea illa occasionem praebuit Tychoni observandi, novis ac maximis instrumentis, Fixas, easque de novo ad normam expangendi; ut ipse in Progymnasm. testatur, ubi de Nova hac expresse agit. Anni 1596 mense Augusto, Novam magnitudinis 32 in Ceto observavit David Fabricius, quae post duos menses evanuit. Anno 1600 Nova apparuit in pectore Cygni, prius ab aliis, postea ab ipso Keplero visa, qui de ea narrationem conscripsit Astronomicam. Haec ad Annum usque 1659 teste Hevelio (qui illam ab Anno 1638 majoribus organis observaverat) ejusdem mansit magnitudinis, sc. tertiae; verum ab Anno 1659 notabiliter decrevit, & exeunte Anno 1661 plane evanuit. Elapso vero quinquennio, nempe Septembri 1666, illa rursus Hevelio 7** aut 62 magnitudinis nudo oculo apparuit, eundem praecise Coeli locum retinens. Anno 1604 circa initium Octobris, Nova in dextro pede Serpentarii visa est, quae Jove major & Veneri propemodum aequalis ap paruit: duravit per integrum annum; quippe post Octobrem 1605 invisa. De hac Librum edidit Replerus, Physicis & Astrologicis disputationibus plenum. Novas istas tres, nempe in Cassiopeia, Cygno & Serpentario, subministravit Galaxia, quae propterea Stellarum Novarum Promptuarium à quibusdam dicitur. Observatae sunt & aliae Novae, nempe illa An.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
