Latin
PROPOSITIO XXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 172
Unproofread scanNot analysed yet
1612 in cingulo Andromedae à Simone Mario Mundi Jovialis Auctore, &alia in Antinoo à Justo Byrgio Principis Hassiae Automatopoeo &aliis. Anno 1638 Joannes Phocyllides Holuuarda Franequerae observavit Novam in collo Ceti tertiae magnitudinis, aut etiam amplius. Quomodo haec singulis annis dispareat, ac rursus prodeat, sed non semper eodem prorsus tempore, (licet Bullialdus aliter sentiret,) postea per quatuor integros annos plane delituerit, ex ejus Historia ab Hevelio conscripta &Mercurio suo annexa, &ex Anno Climacterico abunde patet. D. Cassini easdem hujus Stellae Phases exactis prope 330 diebus recurrere ex observationibus comperit; sic tamen ut 15 diebus aliquando restitutio haec retardetur aut praevertat. Haec Stella eadem videtur esse cum illa, quam Anno 1612 observaverat Fabricius; loca enim congruunt. Anni 1670 mense Julio, Novam tertiae magnitudinis sub capite Cygni detexit Hevelius, quam ad Vulpeculam suam in Catalogo refert; brevi autem adeo diminuta est, ut circa finem Augusti 1671 penitus sit exstincta: sed proximo Martio rursus affulsit, initio instar minutissimae Stellulae, deinde vero ad tertiam magnitudinem crevit, ac postea denuo sensim imminuta sic ut alterâ vice, Septembri Anni 1672, penitus evanuit, amplius non visa. Non tantum Fixae Novae nunc primum apparent, sed &aliae magnitudinis sextae, quintae &quartae, Veteribus cognitae &ab ipso Tychone observatae, penitus evanuerunt, cujus exempla in Hevelii Catalogo passim videre est. Ipse quatuor memorat in Prodr. Astr. nempe Stellam in sinistro femore Aquarii, contiguam in cauda Capricorni praecedentem, secundam ventris Ceti, &post lances Librae informium primam. Aliae etiam circa hasce factae sunt ab Astronomis Gallis observationes. Sed ¬abiles Fixae primae, secundae &tertiae magnitudinis claritatem &magnitudinem suam sensibiliter mutare deprehenduntur; ut ex Auctorum circa Fixas primae &secundae, vel secundae &tertiae, magnitudinis diversis sententiis dilucide constat. Ut autem Posteri de mutatione Fixarum notabiliorum facilius &absque errore dijudicare valeant; plura huc spectantia à se observata adscripsit Hevelius in Prodromo. Transeo nunc alias in Fixis mutationes ope Telescopii observatas, quales sunt quae à D. Caßini noviter detectae perhibentur; quod nempe quaedam, ut Arietis prima &praecedens caput Geminorum, aliquando in binas aequales intervallo diametri utriusvis distantes divisae appareant; quaedam aliae, ut Pleiadum aliquae &media in gladio Orionis, quandoque triplae aut etiam quadruplae videantur. Phaenomena enim haec, praeterquam quod nudis oculis (de quibus solis nos hic agimus) non cernantur, aliunde originem ducere videntur, &alio proinde loco tractanda veniunt.