# Astronomiae physicae et geometricae elementa 173

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/173

PROPOSITIO XXXI. QUnctorum Aequinoctialium Praeceßionem veram, sive Fixarum Motum in consequentia apparentem definire; & ad datum tempus Locum cujusvis Fixae ex dato Fixarum Catalogo determinare. Hipparchus olim, referente Ptolemaeo Cap. 1. Lib. VII. Magnae Constructionis, ex comparatione suarum observationum cum illis Aristylli & Tymochariais, suspicionem habuit motûs Fixarum in Zodiaco sitarum in consequentia: Ptolemaeus vero ex Hipparchi & aliorum observatis, comparatis cum suis, hunc diserte affirmavit de omnibus, & quidem in circulis Eclipticae parallelis factum; quod in plurimis notabilioribus Fixis Cap. 11. & 11I. comprobat, comparatis earum locis respectu Aequatoris ab Antecessoribus & à seipso observatis. Motumque hunc progressus comperit esse unius gradus in Annis centum. Albategnius ex Reguli locis à Menelao & à seipso observatis, intercedentibus annis 785, motum Fixarum esse unius gradùs in 66 annis Cap. LII. Libri de Scientia Stellarum colligit. Ulugh Beigh, pluribus adhuc annis interpositis edoctus, singulis septuagenis Annis Solaribus Fixas per unum gradum moveri in Praef. ad Tabulas suas pronunciat. Posteriores Astronomi, comparatis veteribus, Albategnii intermediis, & recentioribus circa hanc rem observationibus, invenerunt & motum hunc esse aequabilem, & celeriorem quam credidit Ptolemaeus, tardiorem vero quam Albategnius eundem fere quem Ulugh Beigh posuit. Tycho enim in Progymnasm. Lib. 1. hunc colligit gradûs unius & 25 in centum annis, sive 51' in uno anno. Copernicus licet motum hunc inaequalem habuerit, medium ex observationibus antiquis & suis invicem collatis posuit 1*. 23': 40': 12′' in annis 100: At paulo minorem posuit Ricciolus, nempe T1. 23: 20′ pari tempore, quem retinet D. Flamstedius. Streetius in Astronomia Carolina eum adhuc minorem ponit, quippe non ultra 18. 20. Bullialdus in Astronomia Philolaica hunc ponit IV. 24'. 54' in annis 100, dum novissime Hevelius in Tabb. Solar. in Prodr. eum vult tantum T*. 24': 46'. 50'. Pro singulis igitur annis, prorsum ab Anno cui Catalogus aptatur, addantur Longitudini Fixae per Tabulas inventae 50′ (numero rotundo inter variorum numeros intermedio,) fietque Longitudo quaesita: Latitudo interim invariata manet, cum & Fixae & Ecliptica sint in Coelo immobiles, solusque Aequator (circulus origine Terrestris) luxatus quasi pristinas suas sedes deserat. Pro singulis vero annis, retrorsum ab Anno Catalogi dato, subducantur 50′ à Longitudine Tabulari, ut proveniat Longitudo dato tempori congrua. Si vero Catalogi dati is sit ordo, ut singularum Fixarum Longitudines à Prima Arietis numerentur, (ut fit in Copernici Fixarum Catalogo, item Clavii, & quarundam Tabulis Carolinis adjuncto,) numero Longitudinis Tabularis (quippe perpetuae) addatur Longitudo Primae Arietis (quae ineunte Anno 1701 ex Hevelio est 298. o0. 58', & singulis post annis augetur per 50', singulis vero ante minuitur per totidem, ut superius dictum) tempori dato congrua, & conflabitur Longitudo quaesita ab Aequinoctio verno, rejecto integro circulo, si summa hunc excesserit. Quod si ad tempus datum quaerantur Fixae Ascensio Recta & Declinatio, ex inventis ejus Longitudine & Latitudine ad tempus datum ut prius, fiet propositum per conversam Prop. XXVII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
