Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 174
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VI. De Primi Motus Problematibus insignioribus per Calculum resolvendis. PROPOSITIO XXXII. Atorum duorum in Telluris superficie Locorum Differentiam Meridianorum sive Longitudinum per observationes determinare, &Loca illustriora Telluris cum Latitudinibus &Meridianorum Differentiis in Catalogum referre, &Globum Terrestrem construere. Ab observatoribus in datis Locis observetur Phaenomenon aliquod instantaneum, (initium ex. gr. aut finis Eclipseos Lunae nostrae, aut Eclipsis cujusvis è Satellitibus Jovis,) notatâ in utroque Loco horâ; Differentia horarum indicatarum in Aequatoris arcum conversa dat Longitudinum sive Meridianorum Differentiam quaesitam. Locorum autem propositorum ille est orientalior, qui plures post meridiem numerat horas; si vero eandem numerent, sub eodem sunt Meridiano. Nam quoniam idem Temporis punctum diversis nominibus horarum in duobus illis Locis gaudet, tantum inter se distabunt Locorum Meridies, aut aliae quaevis horae eodem nomine insignitae, quantum diversae illae horae in eodem Loco; adeoque Aequatoris arcus inter Locorum Meridianos interceptus rite reperitur tribuendo cuilibet horae 158. Dictum autem Temporis intervallum Meridianorum Differentia vocatur, apposite satis, quia est revera Meridierum. Pariter, si Horologium Automaton horas in Locorum altero exacte indicans ad alterum deportetur, ut cum alio horas illic indicante comparetur; Differentia horarum ab Horologiis numeratarum in Aequatoris arcum conversa dat Longitudinum Differentiam quaesitam: sic enim, ut in casu priori, cognoscitur intervallum inter horas eodem momento in binis Locis numeratas. Horologium enim deportatum supponitur horas similiter indicare, ac si suo in loco constitisset. Locorum illustriorum in Catalogum repositorum cuivis adponatur Latitudo propria, eodem numero graduum designata (per Prop. VII.) quo Altitudo Poli ibi observata per Prop. XVII. Adjiciatur etiam in altera columna Differentia Meridianorum per horas earumque partes expressa (ex supra descriptis inventa) Loci propositi &Loci praecipui assumpti, cum titulo Additionis vel Subtractionis, prout illius Meridianus ad occasum jacet vel ad ortum respectu Meridiani hujus. Facillime ex datis Locorum Latitudinibus &Differentiis Meridianorum construitur Globus Terrestris: Polis enim &circulo super illis maximo in Sphaera ad id comparata signatis, qui Telluris Polos &Aequatorem referant, ducatur per Polos Circulus Meridianum Loci (ad quem reliquorum in Catalogo Locorum Meridiani referuntur) repraesentans, in quo notetur punctum totidem gradus ab Aequatore ficto distans, quot numerantur in Loci Latitudine tabulari; &propterea illud ipsum erit, quod dictum Locum refert.