Latin
PROPOSITIO XXXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 176
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur Differentia Ascensionalis detracta ex Ascensione Recta Stellae declinantis ad Polum elevatum, addita vero Ascensioni Rectae Stellae declinantis ad Polum depressum, dat ejusdem Ascensionem Obliquam; &è contra in Descensione Obliqua. Ast haec eadem Differentia Ascensionalis, quadranti addita vel ab eodem subducta, dat arcum semidiurnum Stellae, prout haec declinat ad Polum elevatum vel depressum: Hic autem in Tempus conversus dat dimidiatam Syderis Moram supra Horizontem. Invenitur etiam in triangulo OAS latus oS, Syderis Amplitudo Ortiva vel Occidua. Similiter prorsus resolvendo idem triangulum OAS solvitur Problematis hujus conversum; ex datis nempe Syderis punctive Ascensione Recta, Declinatione &Mora supra Horizontem, Poli Elevaega bv. tionem invenire.