Latin
PROPOSITIO XXXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 178-3
Unproofread scanNot analysed yet
Syderis s Ascensio Obliqua (saltem d stantia puncti Aequatoris coorientis ab Aequinoctio proximo, ex Ascensione Obliqua data) &angulus EOA inclinatio Aequatoris ad Horizontem, vel hujus complementum ad duos rectos: Dabitur ergo EA latus, adeoque punctum in Ecliptica cum Stella oriens. Igitur quo tempore Sol locum hunc in Ecliptica tenet, Stellas oritur Cosmice; Sole vero punctum huic oppositum occupante, eadem Stella Achronyce oritur. Similique modo ex Stellae Descensione Obliqua (per Prop. XXXIII. inventa) Occasus Cosmicus &Achronycus Stellae elicientur. Quod si Ortus &Occasus Cosmicus idem significent, quod supra Horizontem Ascensus infraque eundem Descensus; Ortûs &Occasûs Cosmici tempus per praeced determinatur: Stellae enim Altitudo (quippe in Ortu &Occasu nulla) datur, unde temporis momentum innotescet. Et tunc Ortus Achronycus idem quod vulgo sonat; nempe vespertinus: Occasus vero Achronycus eodem redit cum Occasu Cosmico vulgo dicto, sive matutino.