# Astronomiae physicae et geometricae elementa 178-3

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/178-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/178-3

Syderis s Ascensio Obliqua (saltem d stantia puncti Aequatoris coorientis ab Aequinoctio proximo, ex Ascensione Obliqua data) & angulus EOA inclinatio Aequatoris ad Horizontem, vel hujus complementum ad duos rectos: Dabitur ergo EA latus, adeoque punctum in Ecliptica cum Stella oriens. Igitur quo tempore Sol locum hunc in Ecliptica tenet, Stellas oritur Cosmice; Sole vero punctum huic oppositum occupante, eadem Stella Achronyce oritur. Similique modo ex Stellae Descensione Obliqua (per Prop. XXXIII. inventa) Occasus Cosmicus & Achronycus Stellae elicientur. Quod si Ortus & Occasus Cosmicus idem significent, quod supra Horizontem Ascensus infraque eundem Descensus; Ortûs & Occasûs Cosmici tempus per praeced determinatur: Stellae enim Altitudo (quippe in Ortu & Occasu nulla) datur, unde temporis momentum innotescet. Et tunc Ortus Achronycus idem quod vulgo sonat; nempe vespertinus: Occasus vero Achronycus eodem redit cum Occasu Cosmico vulgo dicto, sive matutino.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
