# Astronomiae physicae et geometricae elementa 178

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/178

Porro, in triangulo ECA inter verticalem ZSE, Horizontem HOR & Eclipticam ACM comprehenso, dantur anguli ad E & A (hic supra inventus, ille rectus) cum latere interjecto EA, cognitorum arcuum OE, OA summa vel differentia: ergo dantur reliqua; nempe AC distantia puncti C ab oriente puncto cognito A, EC latus, & angulus ECA, quem verticalis ZSE per Sydus s traductus cum Ecliptica continet. QE. F. Licet Probl. hoc sit Prop. XXVI. quasi conversum, illud ipsum tamen, ob frequentem usum, placuit inserere. COROLLARIUM. Iisdem datis, eâdem operâ determinatur Terrae locus, cui Stella s est in vertice. In triangulo enim ZPS, in quo omnia latera angulique innotescunt, latus PS indicat distantiam loci Terrae à Polo ipsi P subjecto; unde ejus latitudo nota est, & angulus ZPS est distantia Meridianorum Loci dati & quaesiti. Quod fi s sit in ipsa Ecliptica, Problema simplicius evadit; & adhuc magis tale, si sit Sol, eive oppositum punctum.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
