# Astronomiae physicae et geometricae elementa 180-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/180-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/180-2

PROPOSITIO XLI. DArallelum invenire, in quo Sol versatur tempore Minimi Crepusculi. Longe diversam esse rationem incrementi & decrementi Crepusculorum ab incremento & decremento Dierum Artificialium jam olim est observatum: Dies enim augentur Sole à Tropico hyemali ad aestivalem redeunte; Crepuscula vero non item. Haec enim minuuntur post brumam usque ad certum terminum ante Aequinoctium vernum, ubi minima sunt; & postea augentur, dum Sol Aequatorem transit & ad Tropicum aestivum tendit: inde vero minuuntur ad certum terminum post Aequinoctium autumnale; post hunc vero ad mediam hyemem augentur rursus. Proponatur inquirendus Parallelus à Sole per motum diurnum descriptus, cum Crepusculum in data habitatione est minimum. In schemate sit ZSNM Meridianus, SEM Horizon, cui sit parallelus Circulus minor CAR Crepusculorum dictus: is nempe in quo Sol haeret ad initium Crepusculi matutini & finem vespertini. Ponatur AP parallelus quaesitus. Per punctum A, ubi hic intersecat CR, ductus concipiatur ACHO circulus maximus Horizonti HO in O & H occurrens, qui Aequatorem EO secat in Q, ita ut angulus AQE sit aequalis angulo PED vel TEK. Et (ideo per praec. Lemma) EQ arcus similis est arcui PA; & alterius cujusvis circuli Aequatori

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
