# Astronomiae physicae et geometricae elementa 180

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/180

Per Polos ipsius EQV ducantur circuli maximi PB, H AC. Estque Sinus arcus AC. Sinum AQ: (Sinus AQc. Radium:: Sinus PEB. Radium::) Sinus PEB. Sinum PE. Sed arcus PB, AC (per Prop. X. Lib. 2. Sphaeric. Theodosii) aequantur, adeoque & horum Sinus: ergo etiam arcus AO, PE aequales sunt. Porro, in triangulis PEB, AQC, in quibus anguli B & C (quippe recti) & E & Q (ex hypothesi) sunt aequales, item latera PE, AQ. & PB, AC hactenus ostensa aequalia, erunt etiam & latera EB, QC aequalia, adeoque arcus EQ, BC aequales. Sed AP, BC (per Prop. X. Lib. 2. Sphaeric. Theodosii) sunt arcus similes, ergo & QE, AP etiam similes sunt. Et quoniam circulus PAL sumptus est utcunque, omnium ipsi EQV parallelorum circulorum arcus à circulis HEO, HOR comprehensi sunt ipsi EQ & proinde inter se similes. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
