Latin
PROPOSITIO XLI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 181
Unproofread scanNot analysed yet
)Et igitur Crepusculorum circulus CAR circulum maximum OAH contingit: &quia ejus pars infra Horizontem (nempe OAH) est semicirculus, &CAR Horizonti parallelus, patet HLA vel OA esse circuli quadrantem. Ideoque polis O &H per A descriptus circulus NATZ Aequatorem ad K intersecans maximus est, &per Zenith &Nadir transit, &Horizonti ad angulos rectos in T occurrit. Porro, in triangulis sphaericis ETK, OAK anguli ETK, QAK (per Prop. xV. Lib. I. Theod. )recti sunt &proinde aequales, item anguli TEK, AOK (per constructionem) aequales, &reliqui TKE, AKC aequales; (quippe ad verticem positi:) unde (ex sphaericis) invicem aequilatera sunt ista triangula; hoc est, arcus TK aequalis KA, &TE aequalis QA: Sed (per praeced. Lemma) OA aequalis EP, quare TE aequalis EP. Praeterea, in triangulo sphaerico ETK rectangulo ad T (per Prop. Trigonom. Sphaeric. notissimam) est radius ad tangentem complementi anguli TEK inclinationis Aequatoris ad Horizontem, sicut tangens arcus TK ad sinum arcus ET: &permutando, radius ad tangentem semissis arcus depressionis circuli Crepusculorum infra Horizontem sicut tangens Elevationis Poli ad sinum arcus ET vel EP. Rursus, in triangulo EDP (posito DP circulo Declinationis) rectangulo ad D sinus arcus EP est ad sinum arcus DP ut radius ad sinum anguli DEP; hoc est, ad finum complementi Elevationis Poli: Sed in omni arcu tangens est ad sinum sicut radius ad sinum complementi; quare sinus arcus EP est ad finum arcus DP ut tangens Elevationis Poli ad ejusdem finum. Et invertendo ac permutando, tangens Elevationis Poli est ad sinum arcus EP, sicut sinus dictae Elevationis ad sinum arcus DP: Sed est (ex superius ostensis) in casu Minimi Crepusculi, ut radius ad tangentem semissis arcus depressionis circuli crepusculorum ita tangens Elevationis Poli ad sinum arcus EP; &igitur est radius ad tangentem semissis arcus depressionis crepusculorum, sicut sinus Elevationis Poli ad sinum arcus PD; nempe declinationis Paralleli, quem Sol decurrit dum Crepusculum est Minimum. Q. E. I.