Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 182
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc à Blancano in Sphaera annotatum est, qui ait Crepuscula brevissima circa dimidiam Libram ac dimidios Pisces contingere. Problema hoc proposuit ac solvit (per binas tamen analogias) Petrus Nonius in Libro de Crepusculis Anno 1541 edito, quem sequuntur Ambrosius Rhodius &Clavius. PROPOSITIO XLII. YN dato positione plano, cui Horologium Sciotericum est inscribendum, Lineam Meridianam, Angulum Styli, &Lineam Substylarem determinare. Planum omne, cui Sciotericum Horologium inscribitur, per centrum Sphaerae transire supponitur, (quia respectu distantiae Solis ejus distantia à centro insensibilis est,) adeoque hujus intersectio cum Sphaerae superficie est circulus maximus. Sit tale planum IRSMCT per Mundi centrum T transiens, quod ad superficiem productum circulum efficit IRSMC. Sit HIO habitationis Horizon, HZO Meridianus (in quo Polus P, &Zenith z) priorem circulum ad M intersecans. Ex data plani IRSC positione datur ejus Declinatio, per angulum ITH sive arcum IH mensurata, quâ nempe plani IRSC recta Horizontalis 10 declinat ab HO linea Meridiana in plano Horizontali per Prop. XVI. ducta. Datur etiam ZR; nempe arcus circuli verticalis ad IRSC normalis inter Zenith &dictum circulum interceptus, Inclinationis vel Reclinationis plani dati mensura. In triangulo Sphaerico MZR rectangulo ad R datur ZR, &angulus RZM aequalis complemento anguli ITH ad rectum: (Nam verticalis ZR in circulum IRSC normalis tantum declinat à verticali primario (per ortum &occasum Aequinoctialem traducto) quantum IT ab HT; adeoque illius complementum, nempe RZM, aequale est hujus ITH complemento.) Invenietur ergo latus RM, sive (quem hoc mensurat) angulus in Scioterici plano RTM. Sed datur TR positione; (est enim in plano dato perpendiculi succedaneum, sive recta Horizontali rectae ITC normalis;) quare dabitur quaesita Meridiana recta TM in plano Scioterici, sive communis sectio plani Meridiani cum plano Scioterici. In eodem triangulo MZR inveniuntur etiam latus ZM &angulus RMZ, usui modo futura.