Latin
PROPOSITIO XLIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 184
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque distantia Solis pro infinita habeatur, quaevis data PS ejus respectu evanescit, planaque parallela per IMC, imy traducta proxima aestimantur; &circulorum Horariorum HPm, BPb &c. se mutuo in Polo P decussantium portiones Pm, Ph &c. inter Polum &circulum imy interceptae pro rectis habendae sunt; &sphaericae superficiei pars quam portiones hae occupant (cum sit respectu totius infinite exigua) pro plano est habenda. In plano igitur Polari, inventâ (per Prop. XLII. )Substylari rectâ, erigatur Stylus cujusvis assumptae latitudinis, ut PS, cujus acies altera in Mundi Axe posita est Substylari parallela; namque nullus est hic Styli angulus. Ad inveniendam lineam Meridianam advertatur, in triangulo rectilineo Psm praeter rectum ad s dari latus PS, nempe Styli altitudinem; &angulum Smp aequalem angulo MPZ, ad Prop. XLII. invento: invenietur ergo Sm distantia Meridianae lineae à Substylari in recta am, quae est ad Substylarem normalis, quia MP (ad iy parallela) normalis est ad PT; invenieturque etiam latus Pm. Per punctum ergo m ducta recta Substylari parallela (quia. ut supra ostensum est, lineae Horariae &Substylaris, quae etiam est harum una, in hujusmodi plano parallelae sunt) erit in proposito Scioterico linea Meridiana. Si ducenda est linea alterius cujusvis Horae datae, cujus nempe circulus est BP, v. g; in triangulo Phm dantur anguli Pmb &mpb, (ille superius inventus, hic aequalis angulo ad verticem ZPB dato ex Hora circuli PB data;) item latus Pm prius determinatum: invenietur ergo mb, cujus terminus m datur, quare dabitur &b. Per hoc igitur ducta recta Substylari parallela erit linea Horae, cujus circulus est PB. Similiterque reliquae omnes Horariae ducentur, &Horologium in plano Polari perficietur. Q. E. F Sunt &alii faciles modi Scioterica Horologia describendi: nos maxime obvium &ad doctrinam Primi Motûs elucidandam accommodum arripuimus; ad horum autem exemplum alia quaevis per Gnomonis umbram indicanda in Scioterico describere proclive erit.