Latin
PROPOSITIO LVI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 191
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen arcus ds, δs &anguli ad d &δ possunt accuratissme observari, Phaenomeni &vicinae Fixae s imaginem ope speculorum aut lentium in planum projiciendo, in quo recta est ducta communem Azimuthum XZ referens, ejusque imaginis (si quam projiceret) locum tenens, (ut in Opticis &Astronomicis observationibus versato satis constat:) &igitur in triangulo dsδ, ex datis lateribus Sδ, Sd cum angulis ab illis subtensis d &S invenietur d) basis, quae est Parallaxium summa; ex qua &ratione sinuum segmentorum SD, dD, (posito D Phaenomeni loco vero,) eadem nempe (per Prop. XLVII. )cum ratione sinuum 29, xd distantiarum apparentium à vertice, innotescent (per Prop. LI.) ipsa segmenta Dd, DS Parallaxes quaesitae. Nec secus invenietur Parallaxium differentia, indeque ipsae Parallaxes (per dictum Lemma) si D, d, sint extra XZ, sed in illo producto. Si Phaenomeni locus verus D sit extra habitationum communem Azimuthum XZ, iisdem per eadem atque prius designatis, per vertices X &Z &Phaenomeni loca visa respectiva ducantur circuli verticales Xd, ZS, quorum intersectio est verus Phaenomeni locus D. Ducantur etiam per Fixae locum S verticales XS, ZS, junganturque puncta s, d, δ circulis maximis Sd, 8δ, ds. Observator infra X exactissime obXXE servet (praeter arcum Xd) angulos xds, XSd &latus SD, vel modo superius insinuato vel accuratiori quovis; item observator infra Z (praeter 25) angulos 2δs, 25δ &arcum Sδ. Porro, ex datis habitationibus (per Prop. XXIV. )datur ZX, &ex hujus situ, per Fixae S observationem, habentur anguli ZXS, XZS; unde innotescet angulus XSZ, qui ex summa ipsorum XSd, ZsS ablatus relinquet dss, ex quo &lateribus Sd, SS cognitis inveniuntur anguli sdδ, SSd &dδ latus. Sed prius noti erant, per observationem, sdx, sδ z; quare &reliqui DdS, DS d innotescunt, per quos &cognitum latus dδ in triangulo DdS inveniuntur latera Dd, DS Parallaxes quaesitae.