# Astronomiae physicae et geometricae elementa 193

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LIX. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/193

) innotescent anguli LGH, MKI, & inde arcus GL, IM, & horum semisses AE, CF: Sed dantur ipsi EB, FD arcus; igitur & toti AB, CD noti erunt. Similiterque, ex datis ratione sinus arcus integri ad sinum arcus ablati ipsoque arcu reliquo, invenientur totus & ablatus. Ponatur enim GLH duplus arcus totius, & GL arcus ablati; unde LH arcus reliqui erit duplus. Junctis porro GH, GL, LH, in triangulo LGH datur ratio laterum GL, GH; eadem nempe cum data ratione sinuum totius arcus & ablati: datur etiam angulus LGH, dato arcui LH insistens. Et igitur (per XLI. Datorum Euclidis) dantur anguli GLH, GHL; adeoque arcus quibus insistunt; sc. complementum ipsius GLH arcus ad integram peripheriam, & GL arcus; ideoque ipsi GLH & GL, horumque dimidia, nempe arcus quaesiti PROPOSITIO LX. X datis duabus Altitudinibus Phaenomeni declinationem non mutantis & Azimuthis correspondentibus ejus Parallaxin invenire. In duabus Phaenomeni fixi observationibus quinque dari possunt; duae nimirum Altitudines, duo Azimuthi, & Tempus inter observationes intermedium; è quorum quatuor quibuslibet Parallaxis innotescit, unde emergunt tria Problemata sequentia. Ad primi solutionem referat P Polum; L Phaenomeni locum verum; & in observatione altera sit LM circulus verticalis, & Phaenomeni locus in illo visus M, adeoque Parallaxis LM; in altera circulus verticalis per L transiens sit LN, & observationis hujus Parallaxis LN. Ducti intelligantur circuli maximi PM, PN, MN. Ex Altitudinibus & Azimuthis observatis, & Poli elevatione innotescunt arcus PM, PN distantiae visae à Polo P, & anguli PML, PNL inter declinationum circulos & verticales comprehensi: datur praeterea ratio sinus Parallaxis LM ad sinum Parallaxis LN; eadem nempe (per Prop. XLVII.) cum ratione sinuum distantiarum observatarum à vertice. Dantur ideo angulorum integrorum PMN, PNM ratio sinuum, eadem nempe cum ratione sinuum notorum arcuum FN, PM; item ratio sinuum angulorum ablatorum LMN, LNM, eadem cum ratione superius inventa arcuum LN, LM; item anguli reliqui PML, PNL prius ex calculo inventi.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
