# Astronomiae physicae et geometricae elementa 195-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/195-2

PROPOSITIO LXIII. Atis Phaenomeni loco respectu Eclipticae & Parallaxi Altitudini datae congruâ, item Solis loco & Diei horâ, Phaenomeni Parallaxin Longitudinis & Latitudinis invenire. circulus verticalis per Sit VH Horizon, ECB Ecliptica, & ZCV Phaenomenon traductus. Sit A locus Phaenomeni in illo verus, à visus; adeoque Aa Parallaxis altitudinis. Per A & à ducantur Latitudinis circuli AB, a b Eclipticae occurrentes in B & b. Dantur autem (per Prop. XXXVI. sae angulus VCB & arcus VA, Vc, horumque proinde differentia AC. Sed quoniam datur Parallaxis altitudini cuidam datae congrua, dabitur (per Prop. XLVII.) & illa, quae altituergo horum arcuum dini datae VA congruit; arcus sc. Aa. Datur CA & Aa summa vel differentia ca. In triangulo igitur a cb, praeter rectum ad b, dantur angulus ac b latusque ac; unde innotescent latera cb, ab. Sed quoniam Phaenomeni A locus respectu Eclipticae notus est, & punctum Eclipticae C (per Prop. XXXVI.) etiam notum, noti sunt arcus AB & CB.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
