# Astronomiae physicae et geometricae elementa 195

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/195

invenitur XE. At propter Altitudinem datam datur ejus complementum XF, & proinde innotescet EF Parallaxis quaesita. Q. E. F Si vero, in casu utriusvis hujus Problematis, Phaenomenon motum aliquem habeat, post integram Terrae revolutionem, cum Zenith x ad idem Coeli punctum redit, observabitur Phaenomenon, non in F (sicut ante) sed in alio loco, puta G; & observatione innotescunt FG, XFG. Fiat igitur ut integer circulus ad FG ita angulus XPZ ad FL, ductus intelligatur circulus maximus XL secans ZH in M. In triangulo XFL, è datis XF, FL, XFL dantur XL, FXL; & ideo datur ZXL. Demum, sumendo puncta L, M loco ipsorum F, E, inveniatur (ut ante) HM Phaenomeni Parallaxis. Q. E. F. Sunt & alia observationum genera, ex quibus Phaenomeni Parallaxis Geometrice determinari potest; ut ejus Ingressus in umbram Planetae; & Conjunctio corporalis visa inter Phaenomena. Verum cum haec ad Parallaxin generaliter consideratam non pertineant, in libris sequentibus locum sibi vendicant.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
