Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 199
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM 2. Hinc etiam ratio redditur, cur Sol aut Luna prope Horizontem figurae ovalis appareat. Quoniam enim superior margo parum elevatior justo apparet, inferior multum elevatior justo, hic per Refractionem illi appropinquare videbitur. Itaque Luminaris diameter erecta sive verticalis videtur contracta, transversa sive horizontalis non itidem, quia ejus extrema ex Refractione aequaliter elevantur. Ob eandem rationem duarum Fixarum distantia observata minor est sensibiliter, (si instrumento mensuretur,) cum illarum in eodem verticali positarum altera est prope Horizontem, quam dum utraque propter magnam altitudinem est à Refractione immunis. COROLLARIUM Hinc etiam fit, quod Sol, Luna, reliquaque Sydera citius aliquanto supra Horizontem attollantur, seriusque infra illum descendant, quam oporteret pro eorum locis per praedicta definitis. Radii enim à punctis Coeli paululum infra Horizontem positis manantes in Atmosphaera ita incurvantur, ut rectae illas tangentes ad extrema in Oculum impingentia productae sint supra Horizontem. Unde Luna defectum pati est visa, Sole adhuc supra Horizontem haerente; cum tamen Luminarium tunc temporis (per Prop. XVIII. Lib. I.) oppositorum altero supra Horizontem elevato alterum necessario infra eundem revera deprimatur. Eidem ergo Atmosphaerae Telluri circumfusae debent ejus incolae, quod unicuique illorum Sol diutius luceat quam absque illa luceret; quodque Sole tandem per Terrae superficiem gibbam, ne amplius datum incolam illustret, impedito, densissimae tenebrae non statim ingruant, sed Crepusculo gaudeat per tempus satis notabile, quod lumen sensim exstinguit.