Latin
LIBER PRIMUS
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 2
Unproofread scanNot analysed yet
Talis autem est horum Planetarum à Sole distantia, qualis fere hoc schemate exprimitur; nempe quarum partium distantia Telluris à Sole est 10, harum Mercurii distantia est 4 fere, Veneris 7, Martis 15, Jovis 52, &Saturni 95. Advertendum porro est Planetarum horum Orbitas non esse in eodem plano omnes, sed ad se invicem diversimode inclinatas; ita nempe ut si planum Orbitae Telluris intelligatur congruere cum plano hujus schematis, alterius cujusvis Orbitae dimidium alterum supra planum hoc attollatur, alterum infra illud deprimatur; ita ut hujus planum secet planum praedictum in recta per Solem traducta. Praeter Planetas supradictos circa Solem gyrantes, sunt etiam &Cometae; qui, si corpora sint perennia in gyros acta, in Orbitis moventur Soli admodum excentricis, &proinde se nobis spectandos tantum praebent, cum in iis suarum Orbitarum partibus versantur, quae Soli &Terrae sunt viciniores. Cometarum aliqui ab occidente in orientem, Planetarum ritu, feruntur; aliqui vero ab oriente in occidentem; alii à septentrione ad austrum; alii ab austro ad septentrionem: Et horum Orbitae quoad magnitudinem, situm, &ad se invicem &Planetarum Orbitas inclinationem, variae &diversae sunt. Cometarum Periodi ex observationibus adhuc non constant, &ne hoc quidem certo, quod in lineis moventur in se redeuntibus: Sed haec forsan ex sequentium seculorum observationibus huc collimantibus determinabuntur. Porro reliquum omne, quaqua patet, spatium mundanum concipiendum est in spatia descripto non absimilia divisum, in quorum cujusque centro Stella aliqua, ex illis quas nos Fixas dicimus, loco immota collocatur, quae in dicto spatio Solis officio fungitur (quippe huic non absimilis;) circa quam forsan &sui revolvuntur Planetae &Cometae. Sufficit haec primo generatim, ut hic descripta, concipere. Nam quamvis Planetarum Periodi &à Sole Distantiae non sint praecise illae quas diximus; sunt tamen in numeris rotundis veris proximae. Rursus, quamvis illorum viae non sint perfecti circuli Soli concentrici, nec ejusdem Planetae motus perfecte aequabilis; tantillum tamen hinc aberrant, ut sufficiat illa pro talibus habere, donec per observationes, &methodos observationibus utendi inferius propriis locis declarandas, haec omnia praecise &exacte stabiliantur, illorumque minutiae excutiantur; aut saltem donec haec declarentur, ut in veras illorum causas Physicas inquiratur.