Latin
PROPOSITIO
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 20
Unproofread scanNot analysed yet
quod Globo è longinquo spectato contingit, ut in Opticis docetur: Sit AMBN circulus Discum Lunae referens; idem nempe qui prius factus est per sectionem Lunae cum plano super AB erecto, adeoque eodem centro L, eâdemque diametro cum illo descriptus. Et quoniam longinqua est Luna, videbuntur singula per rectas rectae LT parallelas. Et ideo erunt BE &AE, latitudines maximae partium illuminatae &obscurae in Disco Lunari. Ducatur diameter MN ad AB normalis; &axe majore MN, &minore aequali duplae LE, describatur Semiellipsis MEN: Erit MANEM Pars illuminata, MBNEM vero Pars obscura Disci Lunaris AMBN. Nam illustrationis superficiei Lunae sphaericae, per sphaericum Solem, terminus est circulus; &hic è longinquo oblique spectatus ap paret Ellipsis, cujus semiaxes LM, LE, ut ex Opticis patet: Oblique vero spectatur per TL, quoniam recta SL, illius plano normalis, ad LT inclinatur; nisi in Plenilunio ubi coincidunt. In problemate hoc construendo, supposuimus dimidium Globi Lunae à Sole illuminari; dimidium etiam à spectatore videri: quorum neutrum est in rigore verum: Nam quia Sol quam Luna major est, paulo amplius dimidio illustratur; &quia spectator non distat infinite, superficiei Lunaris portio paulo minor quam dimidia videtur. Verum haec adeo sunt minuta, ut merito contemni queant: Et Phasis Lunae delineata, ut supra, observatis satis respondit. Ut vero schema cum coelo congruat, linea BA, cui MN Cornua jungens est normalis, in eo ponenda est situ, ut rectà ad Solem dirigatur: Nam recta LA, ex T visa, coincidit cum LS ad Solem tendente. Similiter delineabuntur Planetarum inferiorum &Martis Phases, de quibus Prop. VI. &IX. dictum est: Verum in isto casu, si L referat aliquem è Planetis primariis, rectae TS, LS inclinantur senfibiliter ad invicem, &triangulum constituunt.