# Astronomiae physicae et geometricae elementa 201

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/201

Radiorum porro Lucis inclinatio tam valde est obliqua ad incidentiam in Atmosphaeram, dum Phaenomenon non ultra 3 aut 4 gradus elevatur, ut illius locus ex Refractione admodum mutetur. Immo superficiei Terrae quandoque insidet tam densa, licet diaphana satis, vaporum quasi Nubes, ut oculo extra hanc eminenti, quae infra ipsam sunt visibilia, nempe valde humilia, prorsus invisa maneant propter radios superficiem superioris rariorisque medii non penetrantes, sed ab illa deorsum reflexos; ut fieri oportere ex Dioptricis constat: Quae vero supra extraque ipsam immediate consistunt, nempe paulo altiora, praeterquam quod radio directo videntur, apparent etiam inversa per reflexionem ad praedictae Nubis superficiem factam tanquam ad speculum horizontale. Verum haec non sunt hujus loci, neque ad Astronomiam directe pertinent. Satis interim ostendunt Tabulae cuivis Refractionis Syderum infra tertium Altitudinis gradum non esse fidendum; neque proinde observationibus ad Phaenomeni locum determinandum in ista Altitudine factis. Si vero non ex observatione Fixae Refractionis Tabulam condere, sed à fundamentis Dioptricis illam exstruere libeat, sic tutissime procedere licebit. Atmosphaera ad 40 aut 50 milliaria in altum protensa supponatur, divisa per 8 aut 10 superficies parallelas in totidem media diversae densitatis; ita tamen ut quod binas proximas superficies interjacet medium ejusdem sit densitatis, quae ad dictam superficiem mutetur instanter in rarius sursum densiusque deorsum: non quod res revera ita se habeat, (proculdubio enim Atmosphaerae densitas descendendo per minima augetur;) sed ad calculum ineundum. Octo decemve haec media ita attentando attemperentur ad se invicem, ut in una, duabus aut pluribus Altitudinibus (nam quo plures, eo accuratior erit Tabula) totales Refractiones ad omnia ista media factae eaedem sint cum Refractionibus, quae per observationes exactissimas Altitudinibus istis respectivis congruere deprehenduntur. In quo casu Refractio, in assumpta qualibet Altitudine, ad dicta media facta, & per Dioptrices leges calculo cognita, quamproxime est aequalis Refractioni ex Coelo depromptae, quae eidem Altitudin respondet. Hoc modo etiam Linea quamproxime determinabitur, in quam Radius Atmosphaeram oblique trajiciens incurvatur. At in exquirenda per hanc methodum Refractione correspondente elevationi tribus quatuorve gradibus minori, Mediorum praedictorum (ex quibus conflatur Atmosphaera) inferius, vel inferiora bina ternave, paululum rariora supponere oportebit; nam, in Terrae vicinia calefacta, talia revera sunt.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
