Latin
PROPOSITIO LXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXX. Abulas describere vulgatiores, quibus Primi Motûs Problemata in diversis Terrae locis promptius solvuntur. Ad loca temporaque definienda ortûs &occasûs Fixarum aliorumque Syderum, quorum nota sunt loca, aliaque circa hasce solvenda Problemata Artifices calculum adhibent, prout fert occasio. Verum, cum Motûs Solis longe insignior &frequentior sit usus, ipseque Sol Anni curriculo diversos Eclipticae gradus teneat; Tabulae, quae respectum horum punctorum ad Horizontem ostendant, ad omnes Latitudines conduntur: nempe ad quemvis Latitudinis ab Aequatore gradum, Differentia inter Ascensionem Rectam &Obliquam cujusque Eclipticae gradus (per Prop. XXXIII.