# Astronomiae physicae et geometricae elementa 205

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/205

inventa isti Eclipticae gradui suo nomine insignito adjungitur, ex quibus Tabula sit, sive potius Tabularum congeries; siquidem pro quovis Latitudinis gradu opus sit Tabulâ ad singulos Eclipticae gradus sese extendente. Vocantur hae Tabulae Differentiarum Ascensionalium. Differentiis Ascensionalibus sic in Tabulas redactis, facile per solam additionem aut subtractionem Ascensiones Obliquae Arcusque Diurni singulorum Eclipticae graduum similiter in Tabulas rediguntur; indeque Horae Ortus Occasusque Solis puncta ista tenentis. Verum Operationes hae tam leves sunt, ut illas ad proprium Calculatoris laborem rejiciant: Nisi quod plerumque Astronomus, supputationibus multum detentus, ipsas hasce ad Domus propriae locum supputatas habeat. Aliquando etiam Amplitudinum Ortivarum singulorum Eclipticae graduum vel ad plures Latitudines, vel saltem ad Latitudinem sibi propriam, Tabulas (ope Prop. XXXIII. constructas) in procinctu habet. Alia insuper est Tabula (per Prop. xxxv. construenda) Anguli Orientis, nimirum quem Ecliptica cum Horizonte comprehendit pro diversis Eclipticae punctis Orientibus in Latitudine data, vel (quod eodem recidit) Altitudinis supra Horizontem gradûs ab Oriente puncto Nonagesimi. Et quoniam in Solis Defectibus supputandis & aliis, hujusce Anguli maximus est usus, Tabulas ejus condunt pro singulis Latitudinis gradibus ab Aequatore ad Polum. Quandoque etiam Initii & Finis Crepusculi Matutini & Vespertini, pro gradu Eclipticae quem Sol tenet, ad diversas Latitudines, (vel saltem ad Habitationis propriae Latitudinem,) Tabulae conduntur per Prop. XXXIX. In omnibus hisce Tabulis condendis laboris calculique compendia occurrunt, qualia Prop. LXVII. ostensa sunt; breviorque & ornatior Tabulas ordinandi ratio inde oritur. ASTRO

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
