# Astronomiae physicae et geometricae elementa 207

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PHYSICAE & GEOMETRICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/207

Sed nondum factae erant exactissimae illae & multiplices Tychonis observationes, quibus solis nixus Keplerus Planetarum Orbitas Ellipticas esse ostendit; licet Ricciolus oblique insinuet coepisse Keplerum suspicari Viam Planetae per Auram Aetheream esse Ovi formem; id scilicet pro sua sagacitate subodoratum ex inspecta figura Ovali, quam Reinholdus in fine pertinentem. In huTheoricarum Purbachii adjecisset ad Lunam jusmodi igitur vera Planetae Orbita Elliptica ALP, ubi S Focus alter est Solis locus, ASP linea Apsidum, AAphelium, PPerihelium, L Locus Planetae ad libitum assumptus, ALS Area sub rectis SA, SL & curva Elliptica AL comprehensa (computata ab SA in consequentia Signorum,) vocatur Anomalia Media, id est, Aequabilis, haec enim Area crescit aequabiliter, nempe in eadem ratione cum tempore: Et ASL Angulus, à linea Apsidum SA & radio vectore SL comprehensus, dicitur Anomalia Coaequata, sive Vera. Decuit enim Astronomiae Physicae Cultores quam minimum fieri posset ab antiquis vocibus discedere; quippe non solum usu stabilitis, sed revera etiam aptissimis.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
