# Astronomiae physicae et geometricae elementa 211-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, VZRIXIRXS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/211-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/211-2

ex E erectâ ad AB perpendiculari AG, occurret haec circulo in quaesito puncto G. Q. E. F. Et per Prop. 1. eadem EG Ellipsi cuivis AKB super majorem axem AB descriptae occurret in L, ita ut juncta SL dividat semi-ellipsin AKB in duas partes ALS, BKLS datam habentes rationem. Quo minores fuerint distantia punctorum C & S (hoc est, quo minor Ellipseos excentricitas) & ratio P ad O, eo pauciores hujus Seriei termini in usum aliquem sufficient: Nam oportet rationem P ad Q parvam esse ut series, quae est valor segmenti AGE, cito convergat; hoc est, ut pauci illius termini sint segmento proxime aequales. Problematis istius solutionem hanc jam olim dedi in Exercitatione Geometrica de Dimensione Figurarum Anno 1684. Edinburgi edita: placuit tamen illam hoc loco (quippe suo) denuo inserere.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
