# Astronomiae physicae et geometricae elementa 216-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/216-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/216-2

PROPOSITIO VIII. Escribere Orbitam, in qua Planetam circa Solem deferri censet Celeb. Astronomus Dominicus Cassini, ejusque cum Causis Physicis & Phaenomenis convenientiam & discrepantiam explicare. Circuli AKBH diameter AB dividatur bifariam in e puncto, per quod ducatur recta indefinita DE ad AB normalis. Dividatur rursus AB in G, ita ut AG sit ad GB sicut Planetae (cujus Orbita est describenda) Distantia à Sole aphelios ad Distantiam perihelion; & capiatur CF aequalis CG. Ex F ad AB erigatur normalis FH circulo occurrens in H. Centro F distantiâ FH describatur cir IV. MF culus secans indefinitam DE in D & E punctis, quae erunt extrema minoris Axis Orbitae describendae. Ad invenienda reliqua ejus puncta ducatur per F utcunque recta IFK circulo in I & K occurrens. Centro F distantiâ IF vel KF describatur circulus; centroque G distantiâ aequali alteri rectae IFK segmento, nempe KF vel IF, alter circulus: horum circulorum intersectiones L, L, L, L erunt ad Orbitam. Atque hoc modo, propter binos super utroque centro circulos, quatuor Orbitae puncta eâdem operâ determinantur. Similiter alia atque alia illius puncta determinabuntur, aliam atque aliam ducendo rectam per F transeuntem & à circulo utrinque terminatam. Quoniam rectangulum sub seginentis rectae per punctum F ductae & à circulo terminatae datum est, nempe rectangulo sub AE, FB (per Prop. XXXV. Elem. III.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
