# Astronomiae physicae et geometricae elementa 216

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/216

Nam GE tangens anguli GFE est ad LE tangentem anguli LFE ad eundem radium FE, ut DC (sive CA) ad BC. In triangulo porro VFS (prorsus ut Prop. praeced. in triangulo LFS) datis latere FS, angulo externo AFV & summâ laterum FV & VS, invenitur FSV Anomalia coaequata, & latus vs Distantia Planetae correcta à Sole. QE. F. Atque haec est Wardi Hypotheseos correctio à Bullialdo adducta, satis quidem felix si pro correctione approximationis ad verum Systema tantum habeatur, prout decet; quippe quâ effecit ut vel tandem ex Anomalia media colligeretur coaequata a priori, simulque calculus satisfaceret observatis, quod ante eum (ex N. Mercatoris sententia) in Hypothesi Elliptica praestiterat nemo. At cum illam pro vero & genuino Systemate venditat Bullialdus, & illius causas Physicas (Cap. 11I. & IV. ) suo more ex Cono petit, non tantum Astronomiae suae Philolaicae Fundamenta inexplicata relinquit, sed & quasi nulla prorsus forent Physica Astronomiae fundamenta disputat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
