Latin
217.1 to 217.4
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 217.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)aequale; patet rectangulum sub rectis FL, GL à punctis F &G ad quodvis curvae ALB punctum L ductis etiam dari, &rectangulo sub AF, FB vel sub AG; GB aequari; &ideo esse AG ad GL sicut FL ad GB vel FA. Sicut in Ellipsi vulgari summa rectarum à duobus Focis ad punctum quodvis in circumferentia inclinatarum data est, ita rectangulum sub rectis à punctis F &G ad quodvis in curva ADBE punctum ductis datur, unde &punctis hisce F &G Focorum nomen indidit D. Cassmus. Curvam hanc vult esse Planetae Orbitam, quam ita circa Solem in Foco G positum percurrit, ut anguli ad alterum Focum F proportionales sint Temporibus; quem proinde Focum seu Centrum medii Motûs appellat, sicut alterum G Motûs veri, ubi Solis Mundique Centrum locat. Unde Planetae distantiae quaelibet binae à Foco veri Motûs sunt reciproce ut ejusdem distantiae à Foco Motûs medii. In Orbita hac ex data Anomalia media, nempe angulo AFL, Anomalia vera AGL determinatur, si in triangulo LFG ex datis basi FG alteroque angulorum adjacentium LFG, (ipsius AFL Anomaliae mediae complemento,) &rectangulo sub reliquis duobus lateribus FL, LG comprehenso inveniantur reliqua. Hypothesis haec Cassiniana, in Tractatu de Origine &Progreßu Astronomiae breviter tradita, hoc habet commodi, quod dum angulus AFL est Anomalia media, Area ALG est etiam Anomalia media; sive quod AFL angulus est ad quatuor rectos, sicut Area ALG ad integram Ovalis ALDBE aream; uti inferius demonstrabitur. Et igitur Planeta curvam ALD, ut hic supponitur, describens (nempe ut ducta FL ubique ad Planetam, angulus AFL sit Tempori proportionalis) isti etiam legi Prop. XI. Lib. I. demonstratae obtemperat, ut area ALG, quam radius vector GL è Sole exiens verrit, sit etiam Tempori proportionalis. Unde, urgente Vi Centripetâ versus Solem, cujusdam certi generis (cujus lex per Corol. Prop. XXXVII. Lib. I. innotescet) Planeta Orbitam ALDBE circa Solem describeret, ita ut angulus AFL aequalibus Temporibus aequaliter augeatur.