# Astronomiae physicae et geometricae elementa 217.5-6

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 217.5 to 217.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/217.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/217.5

At supra descriptae Wardi & Pagani Hypotheses sunt physice impossibiles: Impossibile utique est ut Planeta, quâcunque Vi Centripetâ ad Solem tendente agitetur, Ellipseos vulgaris perimetrum describat, ita ut anguli ad Focum (à Sole diversum) sint Temporibus proportionales. Nam hoc posito, areae ad Solem non essent Temporibus proportionales, ut supra ostensum; quod tamen necessario fit; ut Prop. XI. Lib. 1. demonstratum est. Demonstrabimus autem quod in Figura supra descripta ALDBE, aucto angulo AFL aequalibus incrementis LFM, MEN, Areae ALG incrementa simul facta, nempe LMG, MNG, etiam aequalia sunt. Rectae FM, GL se intersecent in V, rectaeque FN, GM in T. A puncto L ad FM demittatur normalis LO, ab M ad FN recta MP, & in LG recta MR; ab N denique in MG normalis NK. Concipiantur porro anguli LFM, MEN minimi, unde anguli LGM, MGN minimi erunt: ideoque rectae FL, FM, FN erunt fere inter se parallelae, sicut, & GL, GM, GN; curvaeque pars LMN à recta non abludetUnde triangula LVM, MTN rectilinea sunt & aequiangula, & proinde similia.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
