# Astronomiae physicae et geometricae elementa 218-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, ALDBE. Q E. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/218-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/218-2

ALDBE. Q E. D. Praedicta vero Hypothesis in eo laborat, quod Anomalia vera, & congrua Anomalia media Planetaeque Distantia à Sole Phaenomenis Coelestibus minime quadrent. Cum enim Ellipsis vulgaris & Phaenomenis & causis physicis congruat, altera illa Cassiniana, cujus diversa est natura, illis congruere nequit. Ut enim de rationibus physicis taceamus, alius erit, ad tempus datum, Planetae locus in Ellipsi vulgari AYBZ, alius in Orbita Cassiniana ADBE, iisdem verticibus A, B iisdemque Focis F, G descripta, tum quoad Anomaliam veram sive angulum cum AB ad G contentum, tum quoad Distantiam à Sole respectu Apheliae distantiae GA. Et licet in Orbitis, quarum Excentrie. X citas est admodum parva, differentia non sit valde sensibilis; ubi Excentri citas est magna, res aliter se habet. In priori casu ipse circulus AQBX diametro AB descriptus Phaenomenis fere satisfacit. Omnes tamen Astronomi hodie agnoscunt Orbitam circularem esse circa medias longitudines, ut O & X, latam nimis; Orbitaque haec Cassiniana ADBE è contrario peccat gracilitate nimiâ in iisdem locis. Ponatur ex. gr.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
