# Astronomiae physicae et geometricae elementa 218

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/218

Et ob aequales angulos LFO, MFP, triangula rectangula LFO, MFP etiam sunt similia; & igitur FL est ad FM ut LO ad MP. Et ob similia triangula LVM, MTN, LO est ad MPut MR ad NK: Unde (per Prop. XI. El. v.) FL est ad FMut MR ad NK. Sed, ut prius ostensum, ex natura hujus figurae est FL ad FM ut GM ad GL; & igitur GM est ad GLut MR ad NK: Et proinde trilinea LMG, MNG (quippe quorum bases sunt altitudinibus reciproce proportionales) aequalia sunt. Quoniam autem simul incipiunt angulus AFL & area ALG, nempe cum Planeta Aphelium A tenet; &, labente tempore, aucto illo per minimos aequales angulos augetur & haec per minimas aequales areas, donec, Planetâ ad A reverso, ille adaequet quatuor angulos rectos, haec integram aream Ovalem; patet quod ubicunque reperiatur Planeta, (ex mente D. Cassini in hujusmodi Orbita motus,) v. g. in L, esse angulum AFL ad quatuor rectos sicut area ALG ad integram figuram

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
