# Astronomiae physicae et geometricae elementa 219

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, ALDBE. Q E. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/219

Ellipsis vulgaris AYBZ, cujus major Axis est minoris sesqui quartus: Iisdem verticibus & focis descripta intelligatur Orbita Cassiniana ADBE; deficiet hujus minor Axis DE à verae Orbitae ellipticae minore Axe YZ plusquam hujus triente, cum interim Orbitae circularis latitudo QE minus excedat YZ; ejus nempe tantum quadrante. Orbita igitur haec licet ingeniose admodum excogitata, & Wardi hypothesin (calculo aptissimam) de angulis ad Focum à Sole diversum tempori proportionalibus conjungens cum vero illo Planetarii motûs symptomate, (nempe quod area per radium vectorem descripta sit tempori proportionalis;) cum tamen neque Rationes Physicae respondeant, (ad illam enim describendam opus esset Vi Centripetâ ad Solem abhorrente ab illa per rerum naturam usurpata, quae, alterius omnis virtutis naturalis, à centro vel ad centrum, in lineis rectis per regiones in circuitu propagatae instar, est ut quadratum distantiae à centro inverse;) neque Orbita Phaenomenis observatisque Coelestibus congruat, propter minoris Axis brevitatem, Orbisque medii gracilitatem inde ortam; Orbita, inquam, haec ex Astronomia est rejicienda.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
