Latin
ASTRONOMIAE
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 22
Unproofread scanNot analysed yet
ASTRONOMIAE sit Nodo satis propinqua, Luna tota in Umbram immergetur, fietque Eclipsis Totalis, sed non In. Centralis, neque tantae durationis; quia via Lunae per Umbram minor est Umbrae diametro, quippe per centrum non transiens; &proinde citius, caeteris paribus, percurritur. Si vero Nodus ab Umbra adeo sit remotus, ut Lunae, in Orbita in Umbram sua prope Umbram transeuntis, pars tantum immergatur, fiet Eclipsis Partialis; quae tot dicitur esse Digitorum, quot duodecimae partes Diametri Lunaris obscurantur, quando Eclipsis est maxima. Etenim Lunae Diameter (ut aliud quodvis integrum) in duodecim Uncias sive Digitos divisa intelligitur: Quod &de alia quavis Eclipsis Phase similiter intelligendum est. In omnibus hisce casibus, incipiente Eclipsi, Luna occidentalem Umbrae plagam orientali sui latere primum tangit; &definente illâ, Lunae occidentale latus orientalem Umbrae limbum ultimo deserit; totumque interiectum tempus Eclipsi annumeratur; sed totali immersioni illud tantum, quo Luna in tenebris tota versatur. Verum Lunae limbus orientalis versus Umbram procedens non statim in densissimas tenebras immergitur; sed obscurior evadit, prout Umbrae fit propior: quod ex Penumbra Umbram omnem factam à lucido quod sub angulo sensibili videtur) comitante proficiscitur. Haec autem undique circa Umbram effunditur. Sit O Sol, E Terra, ducanturque rectae ut in schemate: Umbrae TVMR, ubi IlsimmnIsIs N TINTTTETETENN T NIsfilisslisfuih sisisuieaiuien lulullLllululullullummm Mlrssissl qiδ nulla prorsus Solaris luminis pars pertingit, circumfunditur Penumbra VTPMRN, ubi aliqua Solaris lucis pars à Terra impeditur; perfectae &haec Penumbra obscurior est versus TV, RM ipsius Umbrae Umbrae oras, quia pauciores radii (nempe à minore Solis portione profecti) illuc attingunt; minus obscura versus TP, RN ubi plures: ultra quem limitem radii omnes Solares libere pertingunt, quantumque fieri potest illustrant.