# Astronomiae physicae et geometricae elementa 220-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/220-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/220-2

PROPOSITIO X. Empus Aequinoctii utriusvis per observationes determinare. Prope Aequinoctium observetur (per Prop. XVIII. Lib. 1I.) Solis Declinatio, quae si nulla sit, erit tunc ipsum Aequinoctii Tempus: si vero aliqua, exinde invenietur (per Prop. XX. Lib. 1I.) Solis locus in Ecliptica. Idemque, interjecto aliquo tempore, denuo vel etiam tertio repetatur. Et ex locis sic inventis & tempore interjecto aestimabitur Tempus ipsius Aequinoctii. In hoc Problemate & hujusmodi observationes Solis corrigendae sunt (ut semper) per Parallaxin & Refractionem congruam, reliquaque cavenda quae calculum incertum redderent; v. g.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
