Latin
PROPOSITIO X
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 222
Unproofread scanNot analysed yet
Patet rectas HF, GF esse intervalla distantiarum Solis in eodem verticali ab Horizonte, vel à Vertice; (hoc est, per supra ostensa, mutationes Declinationis.) Nam FGH minime differt ab arcu circuli centro B distantiâ BG descripti, quia FBG, HBG anguli sunt admodum parvi. ESEt si loco plani CD, cui BG est normalis, umbra excipiatur in aliud. quodvis planum CE ad CD inclinatum angulum DCE non admodum magno, ex. gr. in punctis h, f, g; rectae hf, gf eandem fere habebunt inter se rationem quam HF, GF, quia rectae fF, gG, BH sunt fere parallelae; quippe quae concurrunt non nisi ad B punctum satis dissitum respectu distantiarum fF, gG, hH. Problema igitur de inveniendo Solstitio ex datis punctis F, G, H, &Temporis momentis quando Sol in eodem verticali positus puncti B umbram ad ista projecit, ad sequens Problema pure Geometricum reducitur. Trium rectarum parallelarum AB, TY, ES in eodem plano jacentium datis mutuis distantiis AT, TE; describere Parabolam KLM, cujus axis CVD est ipsis AB, TY, ES parallelus, illas secantem in punctis K, L& M, ita ut ductis ad axem ordinatis KH, LF, MG, interceptae axis portiones FG &FH sint rectis datis aequales. Ita enim fiet, ut (si FG &FH aequales fuerint ipsis FG, FH per supra descriptam observationem signatis, &ratio AT ad TE eadem cum ratione Temporis inter observata puncta H &F, ad Tempus inter observata puncta F &G) KH, LF, MG respective repraesentent Tempora inter observationes punctorum H, F &G, &ipsum Solstitii momentum; id est, ut punctis A, T &E repraesentantibus Temporis momenta quibus observata est Gnomonis umbra in punctis H, F &G, punctum C repraesentet ipsum Solstitii momentum. Vocetur linea AT, a; TE, b;